Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 33

Precedente Successiva

Caput III.
Neque animam, neque sensum, neque formam ullam de
materiae sinu educi, sed ab agentibus
effundi causis.

~ Turpiter sibi contradicentes qui materiam prope nihil ponunt,
nec quid, nec quale, nec quantum, omnique privant
sensu, dicunt e contra, formas essentiales accidentalesque
de materiae gremio educi, animamque sensumque ex ea
oriri, et non a causis agentibus. Nam dum elementa privant sensu, ac
simul ex eis animalia sentientia constitui cernunt, coguntur ex materiae
sinu virtute agentis animam producere. Hanc opinionem alibi a
nobis reprobatam, ut totum declaremus sensum, hic examinare oportet.
Palam est quidem materiam converti in formam non posse, naturam
passivam in activam: nec formam perpetuo in materia manere,
nam perpetuo informata esset, et non pura potentia, ut volunt: et cum
a frigore informatur, impossibile est intus continere caloris formam.
Nam regnans in ipsa contrarium omnes illius penetrat latebras, suoque
conformat esse: Ergo nullatenus successura forma in materia
praeest; sed e contra videmus, omne simile suum producere simile, et
cum ignis generat ignem, non educere de ligno ignem, sed ipsummet
praebere ligno ignem, seipsum multiplicando et effundendo. Nec
quidem ex tenebricosa mole lux educi queat ita; nec frigus non educere
de nostra manu frigus, sed seipsum ingerere, et effundere in manum
experimur. Nam et quomodo ex re calida educat frigus et non potius
det? Ergo sensus et anima non latet in materiae sinu, sed producitur
a generante causa sui ipsius diffusiva; Alioquin esset creatio ex nihilo,
aut manifestatio formarum infinitarum, et similium et contrariarum
simul abditarum in quavis materiae parte. nec infinitis formari
potest, ut aiunt. Dicunt materiam esse in potentia ad formas non
autem actu. At (inquam) haec ipsius potentia passiva est, et receptiva
formarum, si quis det, non autem activa et formalis et dativa. Igitur
dicere quod ipsa est in potentia formae omnes, est dicere, quod ipsa
potest recipere formas omnes, non autem dare; et hoc affirmo. Nisi
repleamus materiam seminariis virtutibus, quae in Deo sunt ideales, in
elementis causales, ut putat Aug. et Alb. At seminaria virtus est sensus
naturalis, ut in Deffens. [Defens.] probatum est. nunc autem loquor cum Peripat .
qui eas negant. Propterea alij inepte adducunt seminum exemplum,

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche